O Virgo Maria, Mater Pulchri Amoris, vide fidem nostram et audi preces quorum ad Te confugiunt. Tu es tota pulchra sanctaque, o Virgo incomparabilis, et servi Tui Te ardenter amant, enimvero æquat Tua bonitas Tuam gloriam. Quomodo de Te loquar ad Te glorificandam? Dicere possumus Te pulchram, formosam, decoram, speciosam, venustam, bellam, decentemque, sed quid sunt ista vocamina præ Te ? Ex comparatione Tui, fœdus est sol, turpis est luna.
Tibi supplicamus, divina Regina pectorum nostrorum, miserere nostri precationesque accensas filiorum Tuorum exaudi. Omnia consequi a divino Filio Tuo potes, Deus Tibi nihil negare potest. Tu Domina Dominatrixque es Cordis Jesu paretque ille æternus Deus Tibi, dulci Genitrici Suæ, et prædulci Matri nostri.
O amantissima et amandissima Deipara, in Te speramus, non habet finem fides nostra quippe Omnipotens Regina Cœli es et universa Tibi sunt, o Virgo sine labe concepta ! Tu sancta eras ante Nativitatem Tuam, sanctificata es in Annæ sinu ut portares Dei Natum, Eumque portans facta es Mater Pulchri Amoris.
Fac nos amare Jesum pulcherrimo amore nostro, o Mater Pulchri Amoris !