4 juillet 2006 2 04 /07 /juillet /2006 08:37

O Maria sine labe concepta, ora pro nobis, qui confugimus ad te; O Refugium peccatorum, Mater agonizantium, noli nos derelinquere in hora exitus nostri, sed impetra nobis dolorem perfectum, sinceram contritionem, remissionem peccatorum nostrorum, sanctissimi Viatici dignam receptionem, Extremae Unctionis Sacramenti corroborationem, ut magis securi praesentari valeamus ante thronum iusti sed et misericordis Iudicis, Dei et Redemptoris nostri. Amen.

Partager cet article
Repost0

commentaires