Séquence liturgique pour Pâques :

 

 

Salve dies, / dierum gloria,
dies felix / Christi victoria,
dies digna / iugi lætitia,
dies prima.


Lux divina / cæcis irradiat,
in qua Christus / infernum spoliat,
mortem vincit / et reconciliat
summis ima.


Sempiterni / regis sententia
sub peccato / conclusit omnia;
ut infirmis / superna gratia
subveniret,
Dei virtus / et sapientia
temperavit / iram clementia,
cum iam mundus / in præcipitia
totus iret.


[Insultabat / nostræ miseriæ
vetus hostis, / auctor malitiæ,
quia nulla spes / erat veniæ
de peccatis.]


[Desperante mundo, / remedium,
dum tenerent / cuncta silentium,
Deus Pater / emisit filium
desperatis.]


[Prædo vorax / monstrum tartareum
carnem videns, / non cavens laqueum,
in latentem / ruens aculeum
aducantur.]


[Dignitatis / primæ conditio
reformatur / nobis in filio,
cuius nova / nos resurrectio
consolatur.]


Resurrexit / liber ab inferis
restaurator / humani generis,
ovem suam / reportans umeris
ad superna.


Angelorum / pax fit et hominum,
plenitudo / succrescit ordinum,
triumphantem / laus decet Dominum,
laus æterna.


Harmoniæ / cælestis patriæ
vox concordet / matris Ecclesiæ,
«Alleluia» / frequentet hodie
plebs fidelis.


Triumphato / mortis imperio,
triumphali / fruamur gaudio;
in terra pax, / et iubilatio
sit in cælis.

commentaires

Widget Vatican.va

Liens (1)

 

 

 

 

 

 

logofc

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 








Dossiers / Synthèses

 


 

http://img.over-blog.com/600x408/0/21/41/34/2010/hippycatholicism-copie-1.jpg

 


 

 


 

 


 

Actualité du livre

 

 

 


 

 

 

 

 

 


 

 

 

Admin / Twitter

oiseau-twitter2.gif

 

 

Depuis janvier 2006,
site administré par de
jeunes laïcs catholiques.
 
 
CONTACT
 

 


 

 
coolpape.jpg